Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15] Itaque ut M. Cato, cum aevum animo percucurrerit, dicet: " omne humanum genus, quodque est quodque erit, morte damnatum est. Omnes, quae usquam rerum potiuntur urbes quaeque alienorum imperiorum magna sunt decora, ubi fuerint, aliquando quaeretur [p. 82] et vario exitii 1 genere tollentur; alias destruent bella, alias desidia paxque ad inertiam versa consumet et magnis opibus exitiosa res, luxus. Omnes hos fertiles campos repentina 2 maris inundatio abscondet aut in subitam cavernam considentis soli lapsus abducet. Quid est ergo quare indigner aut doleam, exiguo momento publica fata praecedo ? "
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.